ANIO sive ANIEN

ANIO sive ANIEN
ANIO, sive ANIEN
vulgo Teverone, nobilis Italiae fluv. in montibus Trebianorum nascens, Tiburtinum agrum irrigans, ubi e sublimi in subiectam vallem magnô impetu delabens efficit catarractam, deinde per plana fluens tres nobiles lacus secum in Tilerim defert. Dixi sive Anien, idque auctoritate Statli l. 1. Silv. 3. v. 20.
Ipse Anien (miranda fides) infraque superque
Saxeus; hîc tumidam rabiem, spumosaque ponit
Murmura. ---------------------
Nomen autem accepisse putatur, ab Anio Hetruscorum Rege, qui insequens Cethegum filiae suae raptorem, cum eum aslequi non posset, in hunc fluvium insiluit, et, ut Anio vocaretur, effecit. Horat. l. 1. Carm. 7. v. 13.
Et proeceps Anio, et Tyburni lucus, et nda
Mobilibus pomaria rivis.
Propert. l. 4. Eleg. 7. v. 73.
Ramosis Anio qua pomifer incubat arvis.
Virg. Aen. l. 7. v. 683.
---- Gelidumque Amenem, et roscida rivis
Hernica saxa colunt.
Strab. l. 5. Ἐν δὲ τῷ πεδίῳ τούτῳ ὁ Α᾿νίων διέξεισι, καὶ τά Α῎λβουλα καλούμενα ρ´πεῖ ὕδατα ψυχρά. Plinius etiam ait, hunc fluvium efficere lacus tres nobiles amoenitate, l. 3. c. 12. Sil. Italicus l. 1. v. 606.
Ac gelidis Anio trepidabat caerulus undis.
Idem l. 12. v. 539.
Sulpureis gelidus qua serpit leniter undis,
Ad genitorem Anio labens sine murmure Tibrim.
Propert. l. 3. Eleg. 21. v. 23.
Hîc Anio Tiburte fluis, Clitumnus ab Umbro
Tramite, et oeternum Martius humor opus.
Hinc Anienus adiectivum. Virgil. Georg. l. 4. v. 369.
Unde pater Tiberinus, et unde Aniena siventa.
Propert. l. 1. Eleg. 20. v. 8.
Sive Aniena tuos tinxerit unda pedes.
Ubi Amerina legit Scaliger ex veteri libro et lacum Vadimonis intelligit. Sed Anienoe undoe Propertius ipse meminit, eleg. 15. l. 3. v. 4.
Et cadit in patulos lympha Amena lacus.
Stat. l. 4. Silv. 4. v. 17.
---- Anienaque frigora captant.
Hinc Anienus, Deus ipse fluvii Anienis, ut Tiberinus Tiberis. Propert. l. 4. Eleg. 7. v. 86.
Acceßit ripis laus, Aniene, tuis.
Stat. l. 1. Silv. 3. v. 70. in Tiburtino Manlii:
Illis ipse antris Anienus, fonte relicto,
Nocte sub arcanâ glaucos exutus amictus.
Hinc demum Anienicola. Sil. l. 4. v. 225.
Quosque sub Herculeis taciturnus flumine muris
Pomifera arva creant, Anienicoloeque Catilli.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”